라틴어 문장 검색

cumque tanta cera mensurata fuisset, quae septuaginta duos denarios pensaret, sex candelas, unamquamque aequa lance, inde capellanos facere iussit, ut unaquaeque candela duodecim uncias pollicis in se signatas in longitudine haberet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:2)
Neque tamen rex in universo hoc pacis negotio tractando credulitate mera peccaret (ut vulgo ei imputabatur), verum error eius ortum habuit non tam ex facilitate credendi, quam ex copiis alterius partis (quod ante innuimus) male mensuratis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 7:11)
Tertii generis sunt bacilla illa ad terras mensurandas, astrolabia, et similia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 377:1)
qui vero ob velocitatem, adhuc non bene mensurari consuevit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 396:5)
Fallit operatio maxime (praesertim post diligentem naturarum inquisitionem) propter male determinatas et mensuratas corporum vires et actiones.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:12)
Vires autem et actiones corporum circumscribuntur et mensurantur, aut per spatia loci, aut per momenta temporis, aut per unionem quanti, aut per praedominantiam virtutis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:13)
Eae mensurant naturam per momenta temporis, quemadmodum Instantiae Virgae per gradus spatii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 429:3)
Eae sunt quae mensurant virtutes per Quanta corporum, et indicant quid Quantum Corporis faciat ad Modum Virtutis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:2)
illae practicam aut designant, aut mensurant, aut sublevant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:50)
mensurant quatuor illae Mathematicae:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:53)
Nonnullorum vultus et gestus et externalia instar versus sunt in quibus syllabae singulae mensurantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:13)
Nam quae in viiij tertia est, in xxv non est, et quae in xxv quinta est, in novenario non est. Ergo hi per naturam utrique secundi et compositi sunt, comparati vero ad se invicem primi incompositique redduntur, quod utrosque nulla alia mensura metitur, nisi unitas, quae ab utrisque denominata est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De eo, qui per se secundus et compositus est, ad alium primus et incompositus 1:4)
nam in novenario nona est, in xxv vicesima quinta.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De eo, qui per se secundus et compositus est, ad alium primus et incompositus 1:5)
Ternarius enim intermissis duobus id est v et vij novenarium metitur, et hoc per suam quantitatem id est per ternarium.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 2:3)
Si autem post novenarium duos reliquero, qui mihi post illos incurrerit, a primo metiendus est per secundi inparis quantitatem, id est per quinarium.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De primi et incompositi et secundi et compositi et ad se quidem secundi et compositi, ad alterum vero primi et incompositi procreatione 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION